Author and date is uncertain. Could be from the Breviarium Goticum. Looking for a non-copyright English translation.
|
Magnis prophetae vocibus
venire Christum nuntiant,
laetae salutis praevia,
qua nos redemit, gratia. |
Hinc mane nostrum promicat
et corda laeta exaestuant,
cum vox fidelis personat
praenuntiatrix gloriae. |
Adventus hic primus fuit,
punire quo non saeculum
venit, sed ulcus tergere,
salvando quod perierat. |
At nos secundus praemonet
adesse Christum ianuis,
sanctis coronas reddere
caelique regna pandere. |
Aeterna lux promittitur
sidusque salvans promitur;
iam nos iubar praefulgidum
ad ius vocat caelestium. |
Te, Christe, solum quaerimus
videre, sicut es Deus,
ut perpes haec sit visio
perenne laudis canticum |
From the Liturgia Horarum.
|
|