Contents Psalmus CXXIX (Nova Vulgata)
NovaVulgata
De profundis clamavi
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum
(Mt 1:21)
1 DE PROFUNDIS clamavi, ad te Domine; * 2 Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes * in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, * Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est; * ut timeamus te.
5 Sustinui te, Domine, * sustinuit anima mea in verbo eius;
6 speravit anima mea in Domino. * magis quam custodes auroram.
Magis quam custodes auroram * 7 speret Israel in Domino;
quia apud Dominum misericordia, * et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel * ex omnibus iniquitatibus eius.


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->