| De duabus hominum viis |
| Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex actore quodam II saeculi). |
| 1 BEATUS vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, |
| 2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte. |
| 3 Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. |
| 4 Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. |
| 5 Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. |
| 6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit. |
|