| Iustorum sors bona, impiorum mala. |
| Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex actore quodam II saeculi). |
| 1 BEATUS vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; |
| 2 sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. |
| 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur. |
| 4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae. |
| 5 Ideo non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum: |
| 6 quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit. |