Contents Psalmus CI (Nova Vulgata)
NovaVulgata
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra
(2 Cor 1:4)
2 DOMINE, exaudi orationem meam, * et clamor meus ad te veniat.
3 Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, * inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te, * velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, * et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussum est ut fenum et aruit cor meum, * etenim oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei * adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis, * factus sum sicut nycticorax in ruinis.
8 Vigilavi * et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, * exardescentes in me per me iurabant.
10 Quia cinerem tamquam panem manducabam * et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et increpationis tuae, * quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, * et ego sicut fenum arui.
13 Tu autem. Domine, in aeternum permanes, * et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, * quia venit tempus,
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius * et pulveris eius miserentur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, * et omnes reges terrae gloriam tuam,
17 quia aedificavit Dominus Sion * et apparuit in gloria sua.
18 Respexit in orationem inopum * et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec pro generatione altera, * et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sanctuario suo, * Dominus de caelo in terram aspexit,
21 ut audiret gemitus compeditorum, * ut solveret filios mortis;
22 ut annuntient in Sion nomen Domini * et laudem eius in Ierusalem,
23 cum congregati fuerint populi in unum * et regna, ut serviant Domino.
24 Humiliavit in via virtutem meam, * abbreviavit dies meos.
Dicam: <<Deus meus, 25 ne auferas me in dimidio dierum meorum; * in generationem et generationem sunt anni tui.
26 Initio terram fundasti; * et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, * et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
28 Tu autem idem ipse es, * et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, * et semen eorum in conspectu tuo firmabitur>>.


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->