| Pauperis in rebus adversis oratio |
| Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra (1 Cor 1:3,4) |
| 2 INCLINA, Domine, aurem tuam et exaudi me, * quoniam inops et pauper sum ego. |
| 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. |
| 3 Miserere mei, Domine, * quoniam ad te clamavi tota die. |
| 4 Laetifica animam servi tui, * quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. |
| 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis * et multae misericordiae omnibus invocantibus te. |
| 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam * et intende voci deprecationis meae. |
| 7 In die tribulationis meae clamavi ad te, * quia exaudies me. |
| 8 Non est similis tui in diis, Domine, * et nihil sicut opera tua. |
| 9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, * et glorificabunt nomen tuum, |
| 10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: * tu es Deus solus. |
| 11 Doce me, Domine, viam tuam, * et ingrediar in veritate tua; |
| simplex fac cor meum, * ut timeat nomen tuum. |
| 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo * et glorificabo nomen tuum in aeternum, |
| 13 quia misericordia tua magna est super me, * et eruisti animam meam ex inferno inferiori. |
| 14 Deus, superbi insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam * et non proposuerunt te in conspectu suo. |
| 15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, * patiens et multae misericordiae et veritatis, |
| 16 respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo * et salvum fac filium ancillae tuae. |
| 17 Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, * quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me. |