Contents Psalmus XXXI (Nova Vulgata)
NovaVulgata
Beatus, cui remissa est iniquitas
David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus
(Rom 4: 6)
1 BEATUS, cui remissa est iniquitas * et obtectum est peccatum.
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, * nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, * dum rugirem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, * immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
5 Peccatum meum cognitum tibi feci * et delictum meum non abscondi.
Dixi: <<Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino>>. * Et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus * in tempore opportuno.
Et in diluvio aquarum multarum * ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; * exsultationibus salutis circumdabis me.
8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; * firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, * quibus non est intellectus;
in camo et freno si accedis ad constringendum, * non approximant ad te.
10 Multi dolores impii, * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti, * et gloriamini, omnes recti corde.


<- Prev

©copyrighted by Michael Martin

Next->