| Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti |
Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23:49) |
| 2 DOMINE, ne in furore tuo arguas me, * neque in ira tua corripias me, |
| 3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, * et descendit super me manus tua. |
| 4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, * non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. |
| 5 Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum * et sicut onus grave gravant me nimis. |
| 6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei * a facie insipientiae meae. |
| 7 Inclinatus sum et incurvatus nimis; * tota die contristatus ingrediebar. |
| 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, * et non est sanitas in carne mea. |
| 9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis, * rugiebam a gemitu cordis mei. |
| 10 Domine, ante te omne desiderium meum, * et gemitus meus a te non est absconditus. |
| 11 Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, * et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. |
| 12 Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, * et propinqui mei de longe steterunt. |
| 13 Et laqueos posuerunt, * qui quaerebant animam meam, |
| et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias * et dolos tota die meditabantur. |
| 14 Ego autem tamquam surdus non audiebam * et sicut mutus non aperiens os suum; |
| 15 et factus sum sicut homo non audiens * et non habens in ore suo redargutiones. |
| 16 Quoniam in te, Domine, speravi, * tu exaudies, Domine Deus meus. |
| 17 Quia dixi: <<Nequando supergaudeant mihi; * dum commoventur pedes mei, magnificantur super me>>. |
| 18 Quoniam ego in lapsum paratus sum, * et dolor meus in conspectu meo semper. |
| 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo * et sollicitus sum de peccato meo. |
| 20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt, * et multiplicati sunt, qui oderunt me inique. |
| 21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi * pro eo quod sequebar bonitatem. |
| 22 Ne derelinquas me, Domine; * Deus meus, ne discesseris a me. |
| 23 Festina in adiutorium meum, * Domine, salus mea. |